- OTHO II
- I.OTHO IIGerhardi modo dicti, ex filio Henrico, marito Mariae, Godofredi II. Hierosolym. Regis filiae (quae magnam Velaviae protionem dotis locô accepit) nepos, fratri Gerhardo II. successit: de Velaviae iure, cum Balduino Traiecti Episcopo, Florentio Hollandiae et Theodoro Cliviae, Comitibus', post fratrem cruentis proeliis decertavit, donec sententiâ latâ eam illi Fridericus I. Imperator addixit. Quem postea. contra Saracenos sequutus, praestitae fortiter operae praemia redux impetravit. Neo magum et Emmericum oppida ad Rhenum Vahalimque florentissima, Cliviae Ducî erepta: e quibus tamen Emmericum, temporis tractu, ad Cliviae Duces rediit. Obiit A. C. 1202. seu, ut Merula habet, 1205. Pater Henrici, ob vitae sanctimoniam, Divis adscripti: Gerhardi III. successoris, Othonis veteris Traiecti Episcopi; Adelheidae, quae Guilhelmo I. Hollandiae et Zelandiae Comiti et Margarethae, quae Adolfo Comiti Marcae, nupsêre.II.OTHO IIMathematicarum et aliarum Scientiarum amator singnlaris: Frater Ruperti Ratisbonensis, Iohannis Augustani et Alberti Argentinensis, Episcoporum, quorum hic de Episcopatu bene meritus et con cubinatus Sacerdotum summus fuit osor. Qui omnes cum caelibes decessissent, ipsis cum Othonis I. linea defecit.III.OTHO IIRoman. Imperat. dictus Sanguinarius, successit Othoni I. patri, quô vivô iam coronatus, Graecos, Saracen osque in Italia vicerat. Mortuô patre, agnatum suum Henricum Bavariae Ducem Imperium sibi vindicantem Ratisbonae oppugnavit, proscripsit, exiliô multavit. Bavaros rebelles subegit. Danum, Bohemum et Polonum terruit. A Lothario Rege, quod Carolo fratri eius inferiorem Lotharingiam, sub Imperii fide, concesserat, Aquisgrani vix non oppressus, recipientem se Lutetiam nsque persequutus est, et de Lotharingia pro lubitu statuit. Pace dein illi datâ, A. C. 980. rogatu Benedicti VII. in Italiam transgressus, Graecos Imperatores adortus est, sed ab iis Saracenorum auxiliô victus, in Calabria ad Basentellum, Italorum perfidiâ, captus, persolutôque lytrô, et beneficiô Graecae linguae, Mercatorem se simulans, scaphâ effugit: Beneventum exussit, de Principibus Italis, conviviô ferali eos in Vaticano excipiens, poenas meritas sumpsit, hinc Sanguinarius ab illis, sicut a Saracenis, quos in mari cruentissimô devicerat praeliô, Pallida Saracenorum mors, dictus. Obiit, post Comitia Veronae habita, Romae, an sagittae venenatae vulnere, an animi maerore? A. C. 983. Imperii 10. mens. 7. Leo Ostiens. l. 2. Dietmar. l. 3. Chron. Sigebertus, Marianus Scotus, Crantz. etc.IV.OTHO IIcognomine Berne, fil. Mauritii, condidit Delmenhorstum arcem A. C. 1247.V.OTHO IIfil. Alberti II. qui Ascaniam restaurâsse, et Bernburgum condidisse dicitur: Frater fuit Sigismundi et Alberti. Eô genitusVI.OTHO IIfil. Suantibori II. minimi natu filii Branimi praefati, fratrem habuit Casimirum VI. cuius ex filio Ioachimo nepost fuit,VII.OTHO IIfil. maior natu Henrici praefati, frater Henrici (qui, factâ cum fratre hereditatis patitione, Beylsotenii dominium nactus est) ditionem paternam auxit, Comitatus Viandensis, Baronatus S. Viti et parte dominii Grimbergensis adiectione. Belli gerendi peritissimus et consilium animi magnitudine egregie temperans, decessit A. C. 1369. Eius memoriam aulaeum servat, in arce Dillenburgica, cui haec intexta: Otho, Comes de Nassau, bellicae rei expertissimus, egregia et memoratu digna in vita peragens facinora; uxorem habuit D. a Leyden, de Viana, unicam filiam etc. Liberi eorum erant, Henricus, in adorescentia defunctus: Iohannes, Patris successor, et Otho, idem cum Henrico satum expertus. Inter Iohannis filios, Engelberto quoque fil. fuit Otho, sed itidem sine prole exstincuts.VIII.OTHO IIfil. prioris, in Palaestina strenue se gessit, ludolfum Archiepiscopum Magdeburgensem et Conradum Episcopum Halberstadiensem A. C. 1203. cepit, obiitque paulo post improlis, successore fratre Albertô II. quô ex Mechtilde Marchionis Lusatiae filia, nati sunt Iohannes, (pater Iohannis II. Othonis et Conradi) acIX.OTHO IIqui Patri successit A. C. 1451. Sed cum in eo A. C. 1464. mortuo, ramus defecisset, acre inter Brandeburgicos, quibus Imperator Fridericus III. feudum contulerat, et Agnatos reliquos Wolgastensis rami bellum ortum est; praesertim cum in Historiarum tenebris series genealogica, quod ab eadem descenderint origine, doceri satis non posset. Sed penes Wolgastenses mansit victoria, et Wartislaus X. ac Ericus II. fratres, Othoni successerunt.X.OTHO IIquô genitus,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.